Visitez http://notre-histoire.com

In nomine domini, Dei et salvatoris [nostri Iesu Christi Hludowicus, divina ordinante providentia imperator augustus.]

Cum nos in Dei nomine anno incarnationis Domini octingentesimo septimo decimo, indictione decima annoque imperii nostri quarto, mense Iulio, Aquisgrani palatio nostro more solito sacrum conventum et generalitatem populi nostri propter ecclesiasticas vel totius imperii nostri utilitates pertractandas congregassemus et in his studeremus, subito divina iuspiratione actum est, ut nos fideles nostri ammonerent, quatenus manente nosträ incolomitate et pace undique a Deo concessa de statu totius regni et de filiorum nostrorum causa more parentum. nostrorum tractaremus. Sed quamvis haec admonitio devote ac fideliter fieret, nequaquam nobis nec his qui sanum sapiunt visum fuit ut amore filiorum aut gratia unitas imperii a Deo nobis conservati divisione humana scinderetur, ne forte hac occasione scandalum in sancta ecclesia oriretur et offensam illius/S. 271/ in cuius potestate omnium iura regnorum consistunt incurreremus. Idcirco necessarium duximus, ut ieiuniis et orationibus et elemosinarum largitionibus apud illum obtineremus quod nostra infirmitas non praesumebat. Quibus rite per triduum celebratis, nutu omnipotentis Dei, ut credimus, actum est, ut et nostra et totius populi nostri in dilecti primogeniti nostri Hlutharii electione vota concurrerent. Itaque taliter divina dispensatione manifestatum placuit et nobis et omni populo nostro, more solemni imperiali diademate coronatum nobis et consortem et successorem imperii, si Dominus ita voluerit, communi voto constitui. Ceteros vero fratres eius, Pippinum videlicet et Hludowicum aequivocum nostrum, communi consilio placuit regiis insigniri nominibus, et loca inferius denominata constituere, in quibus post decessurn nostrum sub seniore fratre regali potestate potiantur iuxta inferius adnotata capitula, quibus, quam inter eos constituimus, conditio continetur. Quae capitula propter utilitatem imperii et perpetuam inter eos pacem conservandam et totius ecclesiae tutamen cum omnibus fidelibus nostris considerare placuit et considerata conscribere et conscripta propriis manibus firmare, ut, Deo opem ferente, siont ab omnibus communi vote actum est, ita communi devotione a cunctis inviolabiliter conserventur ad illorum et totius populi christiani perpetuam pacem; salva in omnibus nostra imperiali potestate super filios et populum nostrum, cum omni subiectione quae patri a filiis et imperatori ac regi a suis populis exhibetur.

Cap. 1. Volumns ut Pippinus habeat Aquitaniam et Wasconiam et markam Tolosanam totam et iusuper comitatos quatuor, id est in Septimania Carcassensem et in Burgundia Augustudunensem et Avalensem et Nivernensem.

2. Item Hludowicus volumus ut habeat Baioariam et Carentanos et Beheimos et Avaros atque Sclavos qui ab orientali parte Baioariae sunt, et insuper duas villas dominicales ad suum servitium in pago Nortgaoe Luttraof et Ingoldesstat.

3. Volumus ut hi duo fratres qui regis nomine censentur in cunctis honoribus intra suam potestatem distribuendis propria potestate potiantur, tantum ut in episcopatibus et abbatiis ecclesiasticus ordo teneatur et in ceteris honoribus dandis honestas et utilitas servetur.

4. Item volumus ut semel in anno tempore oportuno vel simul vel singillatim, iuxta quod rerum conditio permiserit, visitandi et videndi et de his quae necessaria sunt et quae ad communem utilitatem vel ad perpetuam pacem pertinent mutuo fraterno amore tractandi gratia ad seniorem fratrem cum donis suis veniant Et si forte aliquis illorum qualibet inevitabili necessitate impeditus venire tempore solito et oportuno nequiverit, hoc seniori fratri legatos et dona mittendo significet; ita dumtaxat, ut, cum primum possibilitas congruo tempore adfuerit, venire qualibet cabillatione non dissimulet.

5. Volumus atque monemus, ut senior frater, quando ad eum aut unus aut ambo fratres sui cum donis, sicut praedictum est, venerint, sicut ei maior potestas Deo annuente fuerit adtributa, ita et ipse illos pio fraternoque amore largiori dono remuneret.

6. Volumus atque iubemus, ut senior frater iunioribus fratribus suis, quando contra exteras nationes auxilium sibi ferre rationabiliter expetiverint, iuxta quod ratio dictaverit et temporis oportunitas permiserit, vel per se ipsum vel per fideles missos et exercitus suos oportunum eis auxillum ferat. /S. 272/

7. Item volumus ut nec pacem nec bellum contra exteras et huic a Deo conservato imperio inimicas nationes absque consilio et consensu senioris fratris ullatenus suscipere praesumant. Impetum vero ostium subito iusurgentium vel repentinas incursiones iuxta vires per se repellere studeant.

8. De legatis vero, si ab exteris nationibus vel propter pacem faciendam vel bellum suscipiendum vel civitates aut castella tradenda vel propter alias quaslibet maiores causas directi fuerint, nullatenus sine senioris fratris conscientia eis respondeant vel eos remittant Si autem ad illum de quacumque parte missi directi fuerint, ad quemlibet illorum primo pervenerint, honorifice eos cum fidelibus missis usque ad eius praesentiam faciat pervenire; de levioribus sane causis iuxta qualitatem legationis per se respondeant Illud tarnen monemus, ut, quomodocumque se res in confinibus eorum habuerint, semper ad senioris fratris notitiam perferre non neglegant, ut ille semper sollicitus et paratus inveniatur ad quaecumque necessitas et utilitas regni postulaverit.

9. Praecipiendum etiam nobis videtur, ut post decessum nostrum uniuscuiusque vasallus tantum in potestate domini sui beneficiurn propter discordias evitandas habeat, et non in alterius; proprium autem suum et hereditatem, ubicumque fuerit, salva iustitia cum honore et securitate secundum suam legem unusquisque absque iniusta inquietudine possideat. Et licentiam habeat unusquisque liber homo, qui seniorem non habuerit, cuicumque ex his tribus fratribus voluerit se commendandi.

10. Si autem, et quod Deus avertat et quod nos minime obtamus, evenerit, ut aliquis illorum propter cupiditatem rerum terrenarum, quae est radix omnium malorum, aut divisor aut obpressor ecelesiarum vel pauperum extiterit aut tyrannidem, in qua omnis crudelitas consistit, exercuerit, primo secreto secundum Domini praeceptum per fideles legatos semel, bis et ter de sua emendatione commoneatur, ut, si his renisus fuerit, accersitus a fratre coram altero fratre paterno et fraterno amore moneatur et castigetur. Et si hanc salubrem admonitionem penitus spreverit, communi omnium sententia quid de illo agendum sit decernatur; ut, quem salubris ammonitio a nefandis actibus revocare non potuit, imperialis potentia communisque omnium sententia coherceat

11. Rectores vero ecclesiarum de Francia talem potestatem habeant rerum ad illas pertinentium, sive in Aquitania sive in Italia sive in aliis regionibus ac provintiis huic imperio subiectis, qualem tempore genitoris nostri habuerunt vel nostro habere noscuntur.

12. De tributis vero et censibus vel metallis, quicquid in eorum potestate exigi vel haberi potuerit, ipsi habeant, ut ex his in suis necessitatibus consulant et dona seniori fratri deferenda melius praeparare valeant.

13. Volumus etiam ut, si alicui illorum post decessum nostrum tempus nubendi venerit, ut cum consilio et consensu senioris fratris uxorem ducat; illud tamen propter discordias evitandas et occasiones noxias auferendas cavendum decernimus, ut de exteris gentibus nullus illorum uxorem accipere praesumat. Omnium vero homines propter pacem artius conligandam, ubicumque inter partes elegerint, uxores dueant.

14. Si vero aliquis illorum decedens legitimos filios reliquerit, non inter eos potestas ipsa dividatur; sed potius populus pariter conveniens unum ex eis, quem Dominus voluerit, eligat; et hunc senior frater in loco fratris et filii suscipiat et, honore paterno sublimato, hanc constitutionem erga illum modis omnibus conservet. De ceteris vero /S. 273/ liberis pio amore pertractent, qualiter eos more parentum nostrorum salvent et cum consilio habeant.

15. Si vero absque legitimis liberis aliquis eorum decesserit, potestas ililus ad seniorem fratrem revertatur. Et si contigerit illum habere liberos ex concubinis, monemus ut erga illos misericorditer agat.

16. Si vero alicui illorum contigerit, nobis decedentibus, ad annos legitimos iuxta Ribuariam legem nondum pervenisse, volumus ut, donec ad praefinitum annorum terminum veniat, quemadmodum modo a nobis sic a seniore fratre et ipse et regnum eius procuretur atque gubernetur. Et cum ad legitimos annos pervenerit, iuxta taxatum modum sua potestate in omnibus potiatur.

17. Regnum vero Italiae eo modo praedicto filio nostro, si Deus voluerit ut successor noster exsistat, per omnia subiectum sit, sicut et patri nostro fuit et nobis Deo volente praesenti tempore subiectum manet.

18. Monemus etiam totius populi nostri devotionem et sincerissimae fidei pene apud omnes gentes famosissimam firmitatem, ut1 si is filius noster qui nobis divino nutu successerit, absque legitimis liberis rebus humanis excesserit, propter omnium salutem et ecclesiae tranquillitatem et imperii unitatem in elegendo uno ex liberis nostris, si superstites fratri suo fuerint, eam quam in illius electione fecimus conditionem imitentur, quatenus in eo constituendo non humana sed Dei quaeratur voluntas adimplenda.

 

. La division de l'empire de monsieur Ludwig parmi ses fils aimés, sous Lothar, Pippin et Ludwig, dans la quatrième année de sa domination. De la part de notre monsieur Gottes et de notre Jésus de sauveur Christ. Ludwig, après la prévision sage de Dieu l'empereur et Augustus. Puisque nous avons convoqué(mobilisé) dans le nom de Dieu dans l'année de l'incarnation de monsieur 817, dans le dixième Indiktion, dans la quatrième année de notre domination, en juillet à Aix-la-Chapelle dans notre Palatinat gewohntermaßen un convent saint et un Reichstag de notre peuple pour discuter les questions religieuses, mais aussi les affaires au profit de tout l'empire, et puisque nous nous en efforçons sérieusement, il est arrivé soudain sur l'ordre de Dieu qu'à nous nos fidèles ont exhorté, en considération de notre bonne santé et puisque nous est accordé partout par Dieu Frieden, sur la position(situation) de tout l'empire et procéder sur nos fils de la manière de nos pères. Bien que soumis et dans comment de la mentalité dévouée cet avertissement ait été avancé(présenté), ce n'est, pourtant, ni à nous ni ceux-ci qui savent le correct, corrects paraissaient que pour l'amour aux fils l'unité de l'empire que Dieu nous a donné, fendra par une division humaine pour qu'environ(peut-être) à une telle occasion l'église sainte ne périme pas dans le scandale, et nous pourrions nous attirer nous-mêmes la colère de celui-ci dans la force de qui la justice de toute la domination mondaine existe(se compose). Ainsi, nous l'avons tenu pour nécessairement d'atteindre avec le jeûne et la prière et aumône par celui-ci qui ne risquait pas notre faiblesse. Après que nous ayons tenu trois jours cela ainsi, c'est, comme nous croyons solidement, sur ordre(commande) de Dieu tout-puissant se passent que notre voix et de tout le peuple correspondaient(concordaient) dans l'élection(choix) de notre fils aîné aimé Lothar. Qui était publié par un tel décret divin, je l'ai couronné après mon et mon tout peuple les volontés solennellement du diadème impérial et quand notre corégent et successeur à l'empire, si Dieu veut, en public mis(employé). Il nous a aussi plu(est aussi tombé), ses frères Pippin et Ludwig qui porte notre nom de marquer avec le consentement général avec le titre royal, et nous les ont mis sur les domaines(régions) indiqués plus prochement en bas, où ils doivent dominer après notre Dahinscheiden sous l'Altesse de son(leur) frère plus âgé avec la violence royale après les chapitres ajoutés en bas qui ont fixé les conditions > ainsi que nous eux entre ceux-ci, contiennent. Il nous a aussi plu(est aussi tombé) de conseiller à ces chapitres au profit de l'empire et pour de la paix éternelle entre les frères et comme la protection pour toute l'église avec tous nos fidèles, d'écrire le conseillé et de confirmer le fixé par écrit par notre signature propre, sur que ces articles par le secours de Dieu aussi inviolable dans le dévouement commun on tient à la paix de longue durée parmi ceux-ci et tout le peuple chrétien, comme ils ont aussi décidé tous au conseil(conseiller) commun; sans préjudice cependant reste notre violence impériale sur nos fils et notre peuple avec tout le respect qui vient au père des fils, de l'empereur et les rois de ses peuples.