Visitez

A) Si comes obierit, cujus filius nobiscum sit, filius noster, cum ceteris fidelibus nostris, ordinet de his qui illi plus familiares et propinquiores fuerint, qui cum ministerialibus ipsius comitatus et episcopo ipsum comitatum praevideat, usque dum nobis renuntietur. Si autem filium parvulum habuerit, isdem cum ministerialibus ipsius comitatus et episcopo, in cujus parochia consistit, eundem comitatum pravideat, donec ad nostram notitiam perveniat. Si vero filium non habuerit, filius noster, cum ceteris fidelibus nostris, ordinet qui cum ministerialibus ipsius comitatus et episcopo ipsum comitatum praevidest, donec jussio nostra inde fiat. Et pro hoc nullus irascatur si eundem comitatum alteri, cui nobis placuerit, dederimus quam illi qui eum hactenus praevidit. Similiter et de vassallis nostris faciendum est. Et volumus atque expresse jubemus ut tam episcopi, quam abbates et comites, seu etiam ceteri fideles nostri, hominibus suis similiter conservare studeant.

10. Si aliquis ex fidelibus nostris, post obitum nostrum [...] seculo renuntiare voluerit et filium vel totem propinquum habuerit, qui rei publicae prodesse valeat, suos honores [...] ei valeat placitare. Et si in alode suo quiete vivere voluerit, nullus ei aliquod impedimentum facere praesumat, neque aliud aliquid ab eo requiratur, nisi solummodo ut ad patriae defensionem pergat.

Capitolare di Quierzy-sur Oise, KK 2, cc. 9-10 (877).